. 1899.: ... iuris scripti, convenitur per privilegium coram praeposito Parisiensi vel Aurelianensi, qui possunt illum trahere coram se de toto regno, in cuius auditorio est consuetudo, quod procedatur ad diffinitivam in contumaciam capitis et lite non concessa, quia videtur interlocntoria, nt scripsi l. 14 C. de appellationibus 7, 62. Sed obstat, quod consuetudo ligabit sie non subiectos, contra cap. 2 di ae constit. Item delegatus non debet sequi consuetudinem, ut initio dicitur. Sed quid si non debetur emenda in curia, a qua appellatur, sed in curia, ad quam appellatur? Videtur, quod debeatur, quia ex quasi delicto in curia superiori contracto debetur; et illo modo videtur quia ad hoc contrahere ibi forum. Curia tamen Franciae statuat contrarium. Sed quid si fiat exsecutio et sint diversae consuetudines, una in loco sententiae, alia in loco, ubi fit exsecutio? Quae attendetur? Videtur, quod consuetudo loci, ubi fit exsecutio l. 7 (circa medium) C. de exact. tributor. 10, 19 quod potest esse verum circa modum exsequendi. Sed si per viam actionis peteretur exsecutio vel fieret opposito super qualis oriretur, tunc videretur distinguendum, ut supra, an tendit ad decisionem, an ad ordinationem litis et causae. Quid de delegato? Hostietisis dicit, quod servet consuetudinem fori rei. c. 4 D. XII. ubi plene. Tu die, quod si sit datus ad inquirendum et reportandum, servat quoad ordinationem litis stilum curiae, cui referre habet, cum eins officio fungatur. Si ad diffiniendum et cognoscendum, si ab ordinario, servet eins stilum; si a principe, ius scriptum. Et sie intellege notata et allegata diclo cap. 4 D. XII. Quid si sit consuetudo in reprobatione testium? Videtur ad litis ordinationem. Vel quid, si sit consuetudo inutilitate defectuum sicut in curia Franciae? Videtur ad litis ordinationem, quamvis tamen ex hoc decidatur causa, per allegata supra, et sie intelleguntur notata et allegata in diclo cap. 4 D. XII. Item quaere, a quo tempore ligent statuta? Die p...
1899.: ... iuris scripti, convenitur per privilegium coram praeposito Parisiensi vel Aurelianensi, qui possunt illum trahere coram se de toto regno, in cuius auditorio est consuetudo, quod procedatur ad diffinitivam in contumaciam capitis ...